OBSES

OBSES
OBSES
qui traditur imperio alicuius, eâ conditione, ut si dator eius a fide recedat, recipienti sit potestas in vitam et corpus eius, qui Obses datusest, saeviendi. Vide Bartolum in l. divus, ff. de iure fisc. Adeoque Sponsor, praes; in Epist olis Franc. Tom. IV. Histor. Franc. Ep. 61. Ostagius per Sacramentum. Maxime is, qui si ille, pro quo spoponderat, defecisset a pacto, in eius potestatem transire tenebatur: unde eius Hespes esse dicebatur, quod in eius teneretur domo manere, quamdiu is, qui in pacto defecisset, fecisset satis. Soliti autem sunt Obsides dari etiam pueri, ut a Parthis, quod et a Simone Maccabaeorum uno factum legimus, et feminae, ut a Romanis, Porsenae temporibus, et a Germanis, narrante Tacitô, Histor. l. 4. Quod vero dictum, in Obsidum vitam saeviendi ius fuisse, tum in eos qui se obligaverant quasi ex conventione, tum in eos, qui ab aliis traditi, probatur factô Thessalorum, a quibus olim ducenti quinquaginta, et romanorum, a quibus Volsci Aurunci ad trecentos occisi sunt, apud Plut. de Claris Mulier. Dionys. Halicarn. l. 16. Tacit. Annal. l. 12. Et quidem, cum olim vulgo crederetur quisque in vitam suam id iuris habere, quod in res alias, quae in proprietatem veniunt atque id ius consensu aut tacitô aut expressô a singulis pervenerit ad Civitatem, minus mirandum est, si Obsides privatim innoxios, ob peccatum civitatis, morte affectos legamus, sive tamquam ex suo peculiari consensu, sive tamquam ex publico, cui et suus includeretur. At postquam verior sapientia nos docuit dominium in vitam Deo exceptum, sequitur ut solô consensu nemo ius cuiquam dare possit in vitam aut suam, aut civis sui. Atque ideo Narseti bono Duci atrox visum de innoxiis Obsidibus supplicium sumere, narrat Agathias: etiam Scipionis exemplô, qui aiebat, se non in Obsides innoxios, sed in ipsos, qui defecissent, saeviturum: nec ab inermi, sed ab armato hoste, poenas exposciturum, Liv. l. 28. Quod autem ex recentioribus ICtis
non ignobiles, conventiones tales valere dicunt, si moribus firmentur, accipi potest, si ius vocant solam impunitatem, quae in hoc argumcnto saepe venit sub tali nomine: Sin a peccato immunes putant, qui ex conventione sola vitam adimunt alicui, verendum ne et fallantur ipsi et periculosâ auctoritate alios fallant, Plane si, qui Obses venit, est aut ante suit in numero graviter delinquentium, aut postea sidem a se datam in re magna fefellit, fieri potest, ut supplicium iniuriâ vacet. At Cloeliae, quae non suâ sponte, sed Civiatatis iussu Obses venerat, cum tranato Tiberi effagisset, apud Regem Etruscum, non tuta solum, sed et honorata virtus fuit, apud Liv. l. 2. c. 13.. Hinc nec servi fiunt Obsides: imo et iure Gentium bona habere et heredibus relinquere possunt, quamquam iure Romanô cautum est, ut bona eorum in fiscum cogantur. An sugere liceat, quaeritur? Et constat non licere, si ab initio aut postea, quo laxius haberetur, fidem dederit. Alioqui videtur non is animus fuisse Civitatis, obligandi civem ne aufugeret, sed hosti dandi facultatem, qualis vellet, custodiae. Et sic defendi potest Cloeliae modo dictae factum. Sed, etsi ipsa nihil peccaverat, civitas tamen recipere et retinere obsidem non poterat. Sic Porsenna apud Liv. l. 2. c. 13. Si non dedatur Obses, pro rupto se foedus habiturum. Deinde, romani pignus pacis eô foedere restituerunt. Odiosa autem est Obsidum obligatio, tum quia libertati inimica, tum quia ex sacto alieno venit; ideoque stricta interpretatio hîc locum habet: quare in unam causam dati in aliam retineri non possunt, quod
intellige, si aliud quid sine eorum accessione sit promissum. At si in alia causâ fides iam violata sit, aut contractum debitum, iam poterit Obses retineri, non ut obses, sed eô Gentium iure, quô subditi, ex facto imperantium, detineri possunt, κατ᾿ ἀνδροληψίαν. quod ipsum tamen ne fiat, caveri poterit, adiectô pactô, de reddendis Obsidibus, ubi id, cuius nomine dati erant, impletum fuerit. Porro qui Obses datus est tantum, ut alterum captivum aut obsidem redimat, cô mortuô liberatur. nam in illo, dum moritur, ius pignoris exstinctum est. Sic Demetrius, a Senatur Romano non inique postulabat dimitti ὡς Ἀντιόχου μὲν ἀντιδοθεὶς, Ἀντιόχου δὲ ἀποθανόντος, inquit Appianus Syriacis l. 34. Iustinus l. 34. c. 3. ex Trogo, Demetrius, qui obses Romae erat, cognitâ morte Antiochi fratris Senatum adiit, obsidemque se (Grotius legit, Obsidem inquiens se) vivô fratre venisse, quô mortuô, cuius Obses sit, ignorare. Rege autem, qui foedus fecit, mortuô, an teneatur adhuc Obses, pendet ab eo, an foedus habendum sit personale, an reale? nam accessoria non possunt efficere, ut in principalim interpretatione a regula recedatur; eius autem naturam et ipsa sequi debent. Sed et hoc addendum obitur, Obsides interdum non accessionem esse obligationis, sed revera partem principalem, quum quis ex contractu factum promit tit non suum et quia eo non praestitoô tenetur ad id quod interest, eius vice obsides obligantur, quae fuisse videtur sententia Caudinae sponsionis. Non dura vero tantum sed et iniqua sententia est existimantium, Obsides etiam sine consensu alterum ex facto alterius posse obligari.Vide Hug. Grotium de Iure B. et Pac. l. 3. c. 4. §. 14. eod. lib. c. 2. §. 18. ut et c. 20. §. 52. et seqq. Hinc Obsidumpraestation, ius quod Dominus habet in subditos, cuius vi, Vassallia ac Tenentes, pro eius liberatione, si in praelio captus fuerit, ut conventi lytri obsides, in hostium potestatem transire tenebantur, apud Car. du Fiesne Glossar. At in Vassallum, nisi idem subditus sit, ius hoc feudi Dominum non habere, idem docet Grotius, c. 20. cit. §. 52. neque enim reverentia et obsequium quae debet, eo pertingunt, etc.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать реферат

Look at other dictionaries:

  • obses — index hostage Burton s Legal Thesaurus. William C. Burton. 2006 …   Law dictionary

  • obsés — ob|sés Mot Agut Adjectiu variable …   Diccionari Català-Català

  • obses — /obsiyz/ In time of war, a hostage …   Black's law dictionary

  • obsessive-compulsive — obses′sive compul′sive adj. 1) psi of, pertaining to, or characterized by the persistent intrusion of unwanted thoughts accompanied by ritualistic actions, regarded as a form of neurosis 2) psi a person with obsessive compulsive characteristics • …   From formal English to slang

  • ostage — Ostage, m. penac. Est la personne qui est baillée à l ennemy de guerre, pour seureté et entretenement de la foy, parole et promesse de celuy qui le baille, comme gage militaire, comme si l on disoit ostgage, et fut composé de ces deux mots, ost… …   Thresor de la langue françoyse

  • Tincomarus — (a dithematic name form typical of insular and continental Celtic onomastics, analysable as tinco , perhaps a sort of fish [cf Latin tinca , English tench ] + maro , big ) was a king of the Iron Age Belgic tribe of the Atrebates who lived in… …   Wikipedia

  • Obsessed (2009 film) — Obsessed Theatrical release poster Directed by Steve Shill Produced by …   Wikipedia

  • Tincomarus — était un des rois des Atrébates durant l âge du fer. Stater de Tincomarus, roi des Atrébates. Sommaire 1 Étymologie …   Wikipédia en Français

  • Tincomaro — estátera de Tincomaro Tincomarus[1] fue un rey de la tribu belga de los atrébates, que vivió en la zona sur central de Britania poco antes de la Conquista romana de Britania. Era el hijo y heredero de Comio …   Wikipedia Español

  • Atrebates — The Atrebates (singular Atrebas , meaning settlers ) were a Belgic tribe of Gaul and Britain before the Roman conquests. The Atrebates in GaulThe Gaulish Atrebates lived in or around modern Artois in northern France. Their capital, Nemetocenna,… …   Wikipedia

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”